REGISTER OF EXETER COLLEGE. 351
doctrina minus promovetur ; cujus rei in causa sunt partim stipendia
Officiariorum admodum exilia nec pro ratione conditionis illorum, vel
laboris constituta
;
partim autem statutorum defectus et inopia prae-
scriptorum, quorum ad normam exigantur Officiariorum labores,
diriganturque praedicta exercitia; Nos Rector et Scholares Collegii
Exoniensis in Universitate Oxoniensi in sacellum nostri Collegii
solenniter convocati, re prius mature deliberata, et perlectis diligenter
statutis perpensisque, ex unanimi nostro assensu et consensu, pro
nobis et quantum in nobis est pro successoribus nostris Statuimus et
sancimus Regulas et Ordinationes sequentes posthac observandas.
Primum statuimus et ordinamus quod nullum munus vel officium
alicui scholar! absent!, nec in Collegio personaliter residere in animo
habenti, quo munus suum recte obire possit, quacunque de causa
concedatur. Si vero contigerit quod scholaris in aliquod officium
electus et ordinatus, idemque virtute juramenti Collegio olim in
admissione sua praestiti capessens, fato vel aliter e sodalitio cedat,
vel ob valetudinem suam minus firmam aliamve quamcumque causam
juxta formam statutorum approbandam a dicto Collegio in tempus
aliquod discedere cogatur, vel quovis alio modo minime aptus et
idoneus ab Rectore, sive eo absente Subrectore et scholarium quorum
interest Officiarium praedictum eligere, vel a majore parte eorundem
inveniatur, ordinamus et statuimus quod praedicti Rector et Socii
alium aliquem scholarem idoneum intra septem dies constituant, qui
prioris munus gerat et mercedem accipiat, omne id tempus quo prius
ille electus deerit officio suo.
Praeterea statuimus et ordinamus quod nullus scholaris (exceptis
Subrectore et Theologiae Praelectore, uti infra pluribus exponetur) in
officia duo vel plura eligatur; modo scholares ad munera singuli
singula capessenda domi existentes inveniantur. Sin aliter per-
mittimus et concedimus uni alicui scholar! idoneo duo munera simul
gerenda. Proviso tamen quod Officiarius ille cui minus incumbat
laboris, quique minorem prioris sui muneris fructum speret, modo sit
muneris istius secundi capax et ad id fungendum idoneus, Officiario
alter! plus operae debenti plusque mercedis speranti anteponatur, adeo
ut exinde labores et conditiones Officiariorum quantum potest inter se
pares fiant.
Quoniam vero stipendium Subrectoris condition! et loco ejus minus
sit accommodatum, onus autem Hebraic! Praelectoris satis leve
;
ordinamus et statuimus quod haec duo munera conjungantur
; quodque
praedictus Subrector virtute muneris Hebraic! Praelectoris singulis