Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 35b360faf607d6bad3ceba3c44d684941d4010b109a5fd36787c6d2fdc9693d7 · 2,620 tekens

REGISTER OF EXETER COLLEGE. 351 doctrina minus promovetur ; cujus rei in causa sunt partim stipendia Officiariorum admodum exilia nec pro ratione conditionis illorum, vel laboris constituta ; partim autem statutorum defectus et inopia prae- scriptorum, quorum ad normam exigantur Officiariorum labores, diriganturque praedicta exercitia; Nos Rector et Scholares Collegii Exoniensis in Universitate Oxoniensi in sacellum nostri Collegii solenniter convocati, re prius mature deliberata, et perlectis diligenter statutis perpensisque, ex unanimi nostro assensu et consensu, pro nobis et quantum in nobis est pro successoribus nostris Statuimus et sancimus Regulas et Ordinationes sequentes posthac observandas. Primum statuimus et ordinamus quod nullum munus vel officium alicui scholar! absent!, nec in Collegio personaliter residere in animo habenti, quo munus suum recte obire possit, quacunque de causa concedatur. Si vero contigerit quod scholaris in aliquod officium electus et ordinatus, idemque virtute juramenti Collegio olim in admissione sua praestiti capessens, fato vel aliter e sodalitio cedat, vel ob valetudinem suam minus firmam aliamve quamcumque causam juxta formam statutorum approbandam a dicto Collegio in tempus aliquod discedere cogatur, vel quovis alio modo minime aptus et idoneus ab Rectore, sive eo absente Subrectore et scholarium quorum interest Officiarium praedictum eligere, vel a majore parte eorundem inveniatur, ordinamus et statuimus quod praedicti Rector et Socii alium aliquem scholarem idoneum intra septem dies constituant, qui prioris munus gerat et mercedem accipiat, omne id tempus quo prius ille electus deerit officio suo. Praeterea statuimus et ordinamus quod nullus scholaris (exceptis Subrectore et Theologiae Praelectore, uti infra pluribus exponetur) in officia duo vel plura eligatur; modo scholares ad munera singuli singula capessenda domi existentes inveniantur. Sin aliter per- mittimus et concedimus uni alicui scholar! idoneo duo munera simul gerenda. Proviso tamen quod Officiarius ille cui minus incumbat laboris, quique minorem prioris sui muneris fructum speret, modo sit muneris istius secundi capax et ad id fungendum idoneus, Officiario alter! plus operae debenti plusque mercedis speranti anteponatur, adeo ut exinde labores et conditiones Officiariorum quantum potest inter se pares fiant. Quoniam vero stipendium Subrectoris condition! et loco ejus minus sit accommodatum, onus autem Hebraic! Praelectoris satis leve ; ordinamus et statuimus quod haec duo munera conjungantur ; quodque praedictus Subrector virtute muneris Hebraic! Praelectoris singulis

Alle records · Zoek op deze hash