352 REGISTER OF EXETER COLLEGE.
anni terminis tres praelectiones portionem aliquam Veteris Testamenti
ex natura Hebraicae linguae explicantes (ita tamen ut ne plures un^
in eadem septimana sint habendae) die martis tempore pomeridiano
legere teneatur. Nihilominus si posthac contigerit Subrectorem non
satis idoneum officio Hebraici Praelectoris eligi teneantur electores
alium scbolarem, modo reperiatur idoneus, huic muneri praeficere.
Quoniam autem Catechista stipendii nomine tantum viginti solidos
annuatim habeat, nec ulla alia emolumenta percipiat; et cum officii
sit in Christianae religionis dementis juventutem instituere, quod ad
munus Theologiae Praelectoris merito attinere judicamus, nos ea
consideratione moti haec duo munera semper esse connectenda
volumus et sancimus. Ac insuper statuimus quod Theologiae Prae-
lectori, singulis S. Michaelis et S. Hilarii terminis septem, Paschatis
termino quatuor, et Trinitatis termino tres, praelectiones (quarum
alternis saltern annis undecim continuas volumus esse Catecheticas)
de arguments theologicis vel de aliqua portione Novi Testamenti in
diversis septimanis singulae praelectiones die jovis tempore ante-
meridiano sint legendae.
Praeterea volumus et ordinamus quod Dialectices, Philosophiae et
Rhetorices Praelectores locis et temporibus per statuta constitutis
sedulo praelegant vel a juventute ad audiendum destinata sedulo legi
faciant eique exponant nempe Dialectices Praelector librum aliquem
Aristotelis vel Porphyrii Dialecticam vel Georgii Diaconi Epitomen
;
Philosophiae Moderator librum aliquem Aristotelis Ethicum, QEcono-
micum vel Politicum, sed ut librum aliquem Physicum a recentioribus
conscriptum alternis paribusque numero vicibus; Rhetorices autem
Praelector Rhetoricen vel Poeticen Aristotelis,aliumvelibrum Rhetorum
Graecorum Ciceronis vel Quintiliani rhetoricam artem tractantem
;
nisi magna sit Vacatio, qua durante alia argumenta tractari volunt
statuta. Repetitiones quoque earundem praelectionum sexta quaque
vice ab auditoribus exigant Praelectores praedicti.
Insuper etiam volumus et ordinamus quod singuli Praelectores
videlicet Dialectices Philosophiae et Rhetorices librum aliquem cum
consensu Rectoris et quinque scholarium maxime seniorum, vel
majoris partis eorundem (quern quidem consensum in singulis ne-
cessarium decernimus) praelegere et explicare aggredientes eidem
continuo insistant et ad finem usque perducant, priusquam eis vel
eorum successoribus alium librum legere et explicare liceat. Cum
vero qui ad auditionem destinati praelectionibus absint, vel praesentes
minus decore et negligentius se gerant, ex antiquo more plecti