Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: aba2764224a473cac54c56f06578d01cea564d36e148d5b8cd20b29ad133b86e · 2,638 tekens

352 REGISTER OF EXETER COLLEGE. anni terminis tres praelectiones portionem aliquam Veteris Testamenti ex natura Hebraicae linguae explicantes (ita tamen ut ne plures un^ in eadem septimana sint habendae) die martis tempore pomeridiano legere teneatur. Nihilominus si posthac contigerit Subrectorem non satis idoneum officio Hebraici Praelectoris eligi teneantur electores alium scbolarem, modo reperiatur idoneus, huic muneri praeficere. Quoniam autem Catechista stipendii nomine tantum viginti solidos annuatim habeat, nec ulla alia emolumenta percipiat; et cum officii sit in Christianae religionis dementis juventutem instituere, quod ad munus Theologiae Praelectoris merito attinere judicamus, nos ea consideratione moti haec duo munera semper esse connectenda volumus et sancimus. Ac insuper statuimus quod Theologiae Prae- lectori, singulis S. Michaelis et S. Hilarii terminis septem, Paschatis termino quatuor, et Trinitatis termino tres, praelectiones (quarum alternis saltern annis undecim continuas volumus esse Catecheticas) de arguments theologicis vel de aliqua portione Novi Testamenti in diversis septimanis singulae praelectiones die jovis tempore ante- meridiano sint legendae. Praeterea volumus et ordinamus quod Dialectices, Philosophiae et Rhetorices Praelectores locis et temporibus per statuta constitutis sedulo praelegant vel a juventute ad audiendum destinata sedulo legi faciant eique exponant nempe Dialectices Praelector librum aliquem Aristotelis vel Porphyrii Dialecticam vel Georgii Diaconi Epitomen ; Philosophiae Moderator librum aliquem Aristotelis Ethicum, QEcono- micum vel Politicum, sed ut librum aliquem Physicum a recentioribus conscriptum alternis paribusque numero vicibus; Rhetorices autem Praelector Rhetoricen vel Poeticen Aristotelis,aliumvelibrum Rhetorum Graecorum Ciceronis vel Quintiliani rhetoricam artem tractantem ; nisi magna sit Vacatio, qua durante alia argumenta tractari volunt statuta. Repetitiones quoque earundem praelectionum sexta quaque vice ab auditoribus exigant Praelectores praedicti. Insuper etiam volumus et ordinamus quod singuli Praelectores videlicet Dialectices Philosophiae et Rhetorices librum aliquem cum consensu Rectoris et quinque scholarium maxime seniorum, vel majoris partis eorundem (quern quidem consensum in singulis ne- cessarium decernimus) praelegere et explicare aggredientes eidem continuo insistant et ad finem usque perducant, priusquam eis vel eorum successoribus alium librum legere et explicare liceat. Cum vero qui ad auditionem destinati praelectionibus absint, vel praesentes minus decore et negligentius se gerant, ex antiquo more plecti

Alle records · Zoek op deze hash