{"author":null,"backreferences":[{"context_html":"
Humana ergo continentia, ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum\r\nGræcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non\r\ninservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non\r\nconcupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam\r\na concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari\r\ncontinentia,<span class=\"pagenum\" id=\"Page_111\">[111] nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur\r\nvobis.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_346\" id=\"FNanchor_346\">[346] Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore\r\nerat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret.\r\nQuemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de\r\nsanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate\r\ncontinentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic\r\ntenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea\r\noperatione, at memoria cum eo, quod non est præsens, congreditur.\r\nGeneratim autem nobis procedat oratio de matrimonio, nutrimento, et\r\naliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ\r\nsunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis;\r\net eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere\r\noportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam\r\ndebet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis.\r\nNon enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste\r\nautem tanquam in die,” Christo, et Dominica lucida vitæ institutione,\r\n“ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus\r\net impudicitiis, non in litibus et contentionibus.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_347\" id=\"FNanchor_347\">[347] Verumenimvero\r\nnon oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe\r\nin rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, quæ luxuriosa\r\nconcupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis.\r\nContinentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem,\r\nspectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione\r\nquæ sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent\r\nincontinentes, victi cupiditate, huc e cœlo deciderunt. Valentinus\r\nautem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset,\r\nerat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat\r\npeculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ,\r\nut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit\r\ninteritum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum\r\nhonestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes.\r\nHonestum enim est, “propter<span class=\"pagenum\" id=\"Page_112\">[112] regnum cœlorum seipsum castrare”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_348\" id=\"FNanchor_348\">[348]\r\nab omni cupiditate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus,\r\nad serviendum Deo viventi.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_349\" id=\"FNanchor_349\">[349] Qui autem propter odium adversus\r\ncarnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt\r\nciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii,\r\net absque ratione continentes, sicut aliæ gentes plurimæ. Brachmanes\r\nquidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui\r\nquidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis\r\ntertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis;\r\nmortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse\r\nregenerationem: aliqui autem colunt Heculem et Panem. Qui autem ex\r\nIudis vocantur Σεμνοί, hoc est, venerandi, nudi totam vitam\r\ntransigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt\r\nquamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque\r\nvero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Σεμνοί, utuntur mulieribus, hoc\r\nenim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos\r\ncastos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, quæ dicuntur\r\nΣεμναί, hoc est, venerandæ. Videntur autem observare cœlestia,\r\net per eorum significationem quædam futura prædicere.
","headings":["THE WRITINGS OF CLEMENT OF ALEXANDRIA.","BOOK III.","CAPUT VII. QUA IN RE CHRISTIANORUM CONTINENTIA EAM QUAM SIBI VINDICANT PHILOSOPHI ANTECELLAT."],"marker_anchor":"FNanchor_346","paragraph_id":"pg73020-paragraph-162"}],"canonical_references":[],"date_end":null,"date_start":null,"deduplication_fingerprint":"44dff5390033a11a08fa5524c393890404b51f3e4a0522cffe6ee63df760d3a4","edition_title":"The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)","edition_translators":["William Wilson"],"edition_year":1869,"explicit_reference_candidates":[{"book":"MAT","chapter":7,"kind":"unreviewed","source_notation":"Matt. vii. 7","verse":7,"verse_end":7}],"headings":[],"id":"pg73020-Footnote_346","license_url":"https://www.gutenberg.org/policy/license.html","public_import_allowed":false,"record_kind":"original-editor-translator-note","review_required":["work and recension attribution","original-work chronology","Bible reference numbering and citation kind","English edition rights and attribution"],"review_status":"needs_review","rights_evidence":"Project Gutenberg metadata: Public domain in the USA. Existing 1869 English translation; translator died 1875. Electronic transcription subject to Project Gutenberg reuse terms.","source_anchor":"Footnote_346","source_ebook":73020,"source_html":"<div class=\"footnote\">\n
<a class=\"label pginternal\" href=\"#FNanchor_346\" id=\"Footnote_346\">[346] Matt. vii. 7.
\n
","source_sha256":"c35077683d75abe553cc6ef5d3ef5a1a978f07dfbcf4bad5c3d56302ad03dc19","source_url":"https://www.gutenberg.org/cache/epub/73020/pg73020-images.html#Footnote_346","text_sha256":"791c79659b3e0bd19b3c9a187ecf460731aa28faa4dff676d2584526f9aaa7d7","verified":false,"work_id":null}