{"author":null,"backreferences":[{"context_html":"
His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis,\r\njam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem\r\nobservandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique\r\nhæresi contraria sit, eam tempestive adhibendo refutabit eos, qui\r\ndogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus,\r\nlex quidem, sicut prius diximus, illud, “Non concupisces uxorem\r\nproximi tui,”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_363\" id=\"FNanchor_363\">[363] prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo\r\nTestamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: “Audivistis legem\r\npræcipientem: Non mœchaberis. Ego autem dico: Non concupisces.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_364\" id=\"FNanchor_364\">[364]\r\nQuod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam\r\nliberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui\r\nnon habet uxorem, statim cum “captiva” habere consuetudinem.<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_365\" id=\"FNanchor_365\">[365] Quod\r\nsi semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut\r\nlugeat triginta diebus. Si<span class=\"pagenum\" id=\"Page_118\">[118] autem ne sic quidem emarcescat cupiditas,\r\ntunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit\r\npræfinito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex\r\nveteribus ex Scriptura ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed\r\npostquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit,\r\nrursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum\r\ninvenies servantem Moysis patrem, cum triennium post Aaronem editum\r\nintermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans\r\nhanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in\r\nterram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viri quidem\r\nseminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri\r\ngestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque\r\nJudæos paulatim provehens ad continentiam, cum “tribus diebus”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_366\" id=\"FNanchor_366\">[366]\r\ndeinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit\r\naudire verba Dei. “Nos ergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta:\r\nInhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus\r\npopulus,” si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sive\r\ntota simul Ecclesia. “Quare egredimini e medio ipsorum, et separamini,\r\ndicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero\r\nvobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus\r\nomnipotens.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_367\" id=\"FNanchor_367\">[367] Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a\r\ngentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius\r\nquoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet\r\nseparari. Unde etiam Paulus quoque verba dirigens ad eos, qui erant\r\niis, qui dicti sunt, similes: “Has ergo promissiones habete, inquit,\r\ndilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus,\r\nperficientes sanctitatem in timore Dei.<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_368\" id=\"FNanchor_368\">[368] Zelo enim vos zelo Dei;\r\ndespondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_369\" id=\"FNanchor_369\">[369]\r\nEt Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum habeat:\r\nsed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit,\r\nlegitimam uxorem, in primis, inquam, nuptiis. “Vereor autem, ne<span class=\"pagenum\" id=\"Page_119\">[119]\r\nsicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a\r\nsimplicitate, quæ in Christo est,”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_370\" id=\"FNanchor_370\">[370] pie admodum et doctoris instar\r\ndixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: “Charissimi,\r\ninquit, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinete vos a\r\ncarnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem\r\nvestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut\r\nbene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam;\r\nquasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed\r\nut servi Dei.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_371\" id=\"FNanchor_371\">[371] Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad\r\nRomanos: “Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in ipso?\r\nQuoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus\r\npeccati,”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_372\" id=\"FNanchor_372\">[372] usque ad illud: “Neque exhibete membra vestra, arma\r\ninjustitiæ peccato.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_373\" id=\"FNanchor_373\">[373] Atque adeo cum in hunc locum devenerim,\r\nvideor mihi non esse prætermissurus, quin notem, quod eumdem Deum\r\nper legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim:\r\n“Non concupisces,” quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in\r\nEpistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et\r\nprophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: “Quid\r\ndicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per\r\nlegem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non\r\nconcupisces.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_374\" id=\"FNanchor_374\">[374] Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes,\r\nexistiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse\r\nea, quæ deinceps sequuntur: “Novi enim, quod non habitat in me, hoc\r\nest, in carne mea, bonum;”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_375\" id=\"FNanchor_375\">[375] legant ea, quæ prius dicta sunt;\r\net ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: “Sed inhabitans in me\r\npeccatum;” propter quod consentaneum erat dicere illud: “Non habitat\r\nin carne mea bonum.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_376\" id=\"FNanchor_376\">[376] Consequenter subjunxit: “Si autem quod\r\nnolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in\r\nme peccatum:” quod “repugnans,” inquit, “legi“ Dei et ”mentis meæ,\r\ncaptivat me in lege peccati, quæ est in membris<span class=\"pagenum\" id=\"Page_120\">[120] meis. Miser ego homo,\r\nquis me liberabit de corpore mortis hujus?”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_377\" id=\"FNanchor_377\">[377] Et rursus (nunquam\r\nenim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere:\r\n“Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et mortis:” quoniam\r\n“per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut justificatio legis\r\nimpleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum\r\nspiritum.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_378\" id=\"FNanchor_378\">[378] Præter hæc adhuc declarans ea, quæ prius dicta sunt,\r\nexclamat: “Corpus quidem mortuum propter peccatum:” significans id\r\nnon esse templum, sed sepulcrum animæ. Quando enim sanctificatum\r\nfuerit Deo, “Spiritus ejus,” infert, “qui suscitavit Jesum a mortuis,\r\nhabitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per\r\nejus Spiritum, qui habitat in vobis.”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_379\" id=\"FNanchor_379\">[379] Rursus itaque voluptarios\r\nincrepans, illa adjicit: “Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex\r\ncarne vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est\r\ncum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem\r\nsunt in carne,” non ut quidam decernunt, “Deo placere non possunt,” sed\r\nut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: “Vos autem\r\nnon estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat\r\nin vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus.\r\nSi autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum,\r\nspiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres,\r\nnon carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vivitis,\r\nestis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.\r\nQuicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.” Et adversus\r\nnobilitatem et adversus libertatem, quæ exsecrabiliter ab iis, qui\r\nsunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur,\r\nsubjungit dicens: “Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in\r\ntimorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus,\r\nAbba Pater;”<a class=\"fnanchor pginternal\" href=\"#Footnote_380\" id=\"FNanchor_380\">[380] hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem\r\noramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad\r\nsalutem erudit et castigat ut pater, et timorem minatur.
","headings":["THE WRITINGS OF CLEMENT OF ALEXANDRIA.","BOOK III.","CAPUT XI. LEGIS ET CHRISTI MANDATUM DE NON CONCUPISCENDO EXPONIT."],"marker_anchor":"FNanchor_377","paragraph_id":"pg73020-paragraph-166"}],"canonical_references":[],"date_end":null,"date_start":null,"deduplication_fingerprint":"8d2f1c75314607c96bd15d8440b1dcaec3069c8f843c132420aea1e646039f0e","edition_title":"The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)","edition_translators":["William Wilson"],"edition_year":1869,"explicit_reference_candidates":[{"book":"ROM","chapter":7,"kind":"unreviewed","source_notation":"Rom. vii. 20","verse":20,"verse_end":20}],"headings":[],"id":"pg73020-Footnote_377","license_url":"https://www.gutenberg.org/policy/license.html","public_import_allowed":false,"record_kind":"original-editor-translator-note","review_required":["work and recension attribution","original-work chronology","Bible reference numbering and citation kind","English edition rights and attribution"],"review_status":"needs_review","rights_evidence":"Project Gutenberg metadata: Public domain in the USA. Existing 1869 English translation; translator died 1875. Electronic transcription subject to Project Gutenberg reuse terms.","source_anchor":"Footnote_377","source_ebook":73020,"source_html":"<div class=\"footnote\">\n
<a class=\"label pginternal\" href=\"#FNanchor_377\" id=\"Footnote_377\">[377] Rom. vii. 20, 23, 24.
\n
","source_sha256":"c35077683d75abe553cc6ef5d3ef5a1a978f07dfbcf4bad5c3d56302ad03dc19","source_url":"https://www.gutenberg.org/cache/epub/73020/pg73020-images.html#Footnote_377","text_sha256":"28aae11d2a23ba946ff0c96b0f029a51057fa415c91c2d61d71753d98caed1db","verified":false,"work_id":null}