Fuit is Lælius nobili honestaque familia natus, bene Græce et Hebraice doctus, vitæque etiam externæ inculpatæ, quarum rerum causa mihi quoque intercesserat cumillo non vulgaris amicitia; sed homo fuit plenus diversarum hæresium, quas tamen mihi nunquam proponebat nisi disputandi causa, et semper interrogans, quasi cuperet doceri. Hanc vero Samosatenianam imprimis annos multos fovit, et quoscunque potuit pertraxit in eundem errorem; pertraxit autem non paucos: me quoque ut dixi diversis tentabat rationibus, si eodem possit errore simul, et æterno exitio secum involvere.:
1