Tradunt de prophets quod die quodam dixerit Gabrieli, O Gabriel, optem to in specie figurnæ turn magnæ videre, secundum quam Deus creavit te. Dixit Gabriel, O dilecte Deo, est figura mea valde terribilis; nemo eam poterit videre, et sic neque tu, quin animi deliquium passus concidat. Reponit Mahumed, Etsi maxime ita sit, velim tamen to videre in figura majori. Respondit ergo Gabriel, O dilecte Deo, ubi me videre desideras? Extra urbem Meccam, respondit Mahumed, in villa lapidosa. Dixit Gabriel, Villa ista me non capiet. Ergo respondit Mahumed, In monte Orphath. Hic, inquit Gabriel, locus aptior erit et capacior. Abiit ergo Mahumed in montem Orphath, et ecce Gabriel, cum magno fragore et strepitu, totum figura sua operiens horizontem; quod cum propheta vidisset, concidit, deliquium passus, in terram. Ubi vero Gabriel, super quo pax, ad priorem rediisset figuram, accessit ad prophetam, eumque amplexus et osculatus, ita compellavit, Ne timeas, O dilecte Deo, sum enim frater tuus Gabriel. Dixit propheta, Vera dixisti, O frater mi Gabriel: nunquam existimassem ullum esse Dei creaturam tanta præditam figura. Respondit Gabriel, O dilecte Deo, quid si igitur videres figuram Europhil angeli?:
1