Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: fd44ed247d7d31f78477eb26c92d8c5615bcd742f159f05cf58e7c8c3883b6ff · 908 tekens

legere, nec opus erat; statim quippe cum fine hujusce sententiæ, quasi luce securitatis infusâ cordi meo, omnes dubitationis tenebræ diffugerunt. Tum interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego nesciebam, sic indicavit: petit videre quid legissem. Ostendi, et attendit etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur vero, ‘Infirmum autem in fide recipite,’ quod ille ad se retulit, mihique aperuit. Sed tali admonitione firmatus est, placitoque ac proposito bono, et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur. Indicamus, gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exultat et triumphat, et benedicit tibi, qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere: 1

Alle records · Zoek op deze hash