The Ben. note points out that the improper proceeding of the Encratites consisted not in any corruption of the baptismal formula, but in the addition of certain novel ceremonies, and proceeds: “Nam in canone 47 sic eos loquentes inducit. In Patrem et Filium et Spiritum baptizati sumus. Hinc eorum baptisma ratum habet, si qua inciderit magni momenti causa. Quod autem ait hoc facinus eos incipere, ut reditum sibi in Ecclesiam intercludant, videtur id prima specie in eam sententiam accipiendum, quasi Encratitæ baptisma suum ea mente immutassent, ut Catholicos ad illud rejiciendum incitarent, sicque plures in secta contineret odium et fuga novi baptismatis. Abhorrebat enim ab omnium animis iteratus baptismus, ut pluribus exemplis probat Augustinus, lib. v. De baptismo, n. 6. Videtur ergo prima specie Encratitis, ea, quam dixi, exstitisse causa, cur baptismum immutarent. Atque ita hunc locum interpretatur Tillemontius, tom. iv. p. 628. Sic etiam illius exemplo interpretatus sum in Præf. novæ Cypriani operum editioni præmissa cap. 4. p. 12. Sed huic interpretationi non convenit cum his quæ addit Basilius. Vereri enim se significat ne Catholici, dum Encratitas ab hac baptismi immutatione deterrere volunt, nimium restricti sint et severi in eorum baptismo rejiciendo. Sperabant ergo Catholici tardiores ad ejus modi baptisma Encratitas futuros, si illud Catholici ratum habere nollent; nedum ipsi Encratitæ baptismatis immutationem eo consilio induxerint, ut ejusmodi baptisma a Catholicis rejiceretur. Quamobrem hæc verba, ut reditum sibi in Ecclesiam intercludant, non consilium et propositum Encratitarum designant, sed incommodum quod ex eorum facinore consequebatur; velut si dicamus aliquem scelus admittere, ut æternam sibi damnationem accersat.”