Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter sed spiritualiter videt. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur. Unum secundum oculos corporis, sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre; alterum secundum quod imaginamur ea quæ per corpus sentimus. Nam et pars ipsa nostra cum Divinitus assumitur, multa revelantur non per oculos corperis, aut aures, aliumve sensum carnalem, sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum submitti a cœlo cum variis animalibus. Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum quo intellectu conspiciuntur veritas et sapientia; sine quo genere illa duo quæ prius posui vel infructuosa sunt vel etiam in errorem mittunt.:
1