Omnibus quidem quæ divina sunt cum reverentia et vehementi cura opertet intendere, maxime autem his quæ de Spiritus Sancti divinitate dicuntur, præsertim cum blasphemia in eum sine venia sit; ita ut blasphemantis pœna tendatur non solum in omne præsens seculum, sed etiam in futurum. Ait quippe Salvator, blasphemanti in Spiritum Sanctum non esse remissionem, ‘neque in isto seculo neque in futuro:’ unde magis ac magis intendere oportet quæ Scripturarum de eo relatio sit: ne in aliquem, saltem per ignorantiam, blasphemiæ error obrepat.:
1