The Ben. note
continues: “Deinde vero testatur Basilius eos
fere hominis ætatem satanæ traditos fuisse.
At ætas hominis (γενεά) sæpe annorum
viginti spatio existimatur; velut cum ait Dionysius Alexandrinus
Alexandrinus apud Eusebium, lib. vii. cap. 21. Israelitas in
deserto fuisse duabus ætatibus. Ipse Basilius in Epistola
201, quæ scripta est anno 375, Neocæsarienses incusat quod
sibi jam totam fere hominis ætatem succenseant; quos tamen non
ita pridem amicos habuerat; ac anno 568, Musonii morte affictos
litteris amicissimis consolatus fuerat. Sæculum apud
Latinos non semper stricte sumitur; velut cum ait Hieronymus in
Epist. 27 ad Marcellum, in Christi verbis
explicandis per tanta jam sæcula tantorum ingenia sudasse;
vel cum auctor libri De rebaptismate in Cyprianum tacito
nomine invehitur, quod adversus prisca consulta post tot
sæculorum tantam seriem nunc primum repente sine ratione
insurgat, p. 357. De hoc ergo triginta annorum numero non
paucos deducendos esse crediderim.