Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: f5ddf88a3693fd576138642e4f1ccb2e6b5e010de34c13918391e3adc017712f · 1,000 tekens

De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid præ terisse videamur; quæ quamquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quæ seminium continet, duplex est, paulo interior, quam illud humoris obscœni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, itemque testes, ita et venæ seminales duæ, in una tamen compage cohæ rentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta patefiunt. Sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior fœmininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra veto fœminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in fœminis uterus in duas se dividit partes, quæ in diversum diffussæ ac reflexæ, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quæ pars in dextram retorquetur, masculina est; quæ in sinistram, fœminina.

Alle records · Zoek op deze hash