Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: f209e573b7a18b53ae80ff5f11e7362106379930ee4d217adc3fdf0acd746489 · 2,432 tekens

IXTKODUCTORY NOTICE. XXXV11 " Nunc quod in manibus est tractemus : a quibus scilicet ordinandi, hoc est vocandi sint ministri ecclesias. Quid igitur ? an Paulus jura collationum Timotheo et Tito defere- bat, qualia nunc ab infulatis satrapis usurpantur? minime : sed cum utrique mandatum dedisset de constituendis com- ponendisque provinciarum, in quibus relicti erant, ecclesiis : alterum hortatur, ne ecclesias desertas patiatur: alterum monet, ne quern admittat nisi probatum. An Paulus et Barnabas, seu metropolitani aliqui, ecclesiarum possessio- nes conferebant ? Nihil minus. Casterum non existimo illos omnes, suo arbitrio imposuisse ecclesiis nesciis ac in- consultis quos visum esset : sed communicato cum ecclesiis consilio, ad id munus, vocasse quos ex fratribus exploratos habebant puriore doctrina, et vita integriore. Atque itaquidem factum oportuit, si ecclesias stare incolumes voluissent, penes quos rerum arbitrium erat : ut ecclesia quae de eligendo minis- tro deliberatura erat, antequam in concilium ivisset, advo- casset e vicinia unum aut duos Episcopos, et vita3 sanctitate, et doctrina? sinceritate prae aliis spectabiles : cum quibus agitasset, quis potissimum assumendus fuisset. Utrum vero totius ecclesia3 comitiis, aut paucorum suifragiis, quibus ea cura demandetur : an vero magistratus sententia, episco- pum creari satius sit : nulla certa lex constitui potest. Sed pro temporum ratione, populorumque moribus capiendum est consilium. Cyprianus fortiter contendit, non rite eligi, nisi communibus totius plebis sufFragiis. Quam observationem illo seculo in multis partibus valuisse, fidem historia3 faciunt. Yerum quam vix unquam evenit, ut tot capita rem aliquam uno sensu bene componant : et fere illud verum est, incer- tum scindi studia in contraria vulgus : satius mini videtur, eo eligendi munere, vel magistratum, vel senatum, vel seniores aliquot defungi : advocatis semper (ut dixi) nonnullis epis- copis, quorum fidem et probitatem spectatam habeant. Sed haec melius prospicere, pro re et tempore, possunt principes, aut liberal civitates, quibus pietas cordi est. Certe rectam VOL. I. c

Alle records · Zoek op deze hash