31. ἐὰνμὴκ. ô. ë.] “Mirum est quod reliquos vectores salvos posse fieri negat, nisi retentis nautis: quasi vero Dei promissionem exinanire penes ipsos fuerit. Respondeo, Paulum hic de potentia Dei præcise non disputare, ut eam a voluntate et mediis sejungat: et certe non ideo fidelibus virtutem suam Deus commendat, ut contemptis mediis torpori et socordiæindulgeant, vel temere se projiciant, ubi certa est cavendi ratio.…Neque tamen propterea sequitur, mediis vel adminiculis alligatam esse Dei manum, sed quum Deus hunc vel ilium agendi modum ordinat, hominum sensus continet, ne præscriptas sibi metas transiliant.”Calvin.