Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: f1468cefcb99260c4a79d988965c230308fb5bb463e92d24b03c782de93e36e1 · 595 tekens

vivimus miseri, in quo Spiritus Sanctus omnino ferme pro ludibrio habetur: imo in quo etiam sunt qui non tantum corde toto eum repudient ut factis negent, sed quoque adeo blasphemi in eum exsurgant ut penitus eundem ex orbe expulsum aut exulatum cupiant, quum illi nullam in operationibus suis relinquant efficaciam; ac propriis vanorum habituum suorum viribus, ac rationis profanæ libertati carnalitatique suæ omnem ascribant sapientiam, et fortitudinem in rebus agendis. Unde tanta malignitas externæ proterviæ apud mortales cernitur. Ideoque pernicies nostra nos jam ante fores expectat: 1

Alle records · Zoek op deze hash