annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt Domini? Sed quemadmodum “quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:” ita etiam quæ nupsit, et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sant sanctæ in Domino: hæc quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: “Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.” Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: “Peccatis vestris venundati estis.” Et rursus: “Pollutus es in terra aliena:” conjunctionera sceleratam existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cum eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: “Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præ esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quæ dam diverterunt post Satanam.” Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: “Servabitur autem per filiorum procreationem.” Et rursus Servatot dicens Judæos “generationem pravam et adulteram,” docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: “sed seniorum traditionem, et hominum præcepta sequentes,” adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: “Uxorem duxi, non possum venire,” ad divinam cœnam, est quidem exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: “Inveteravi inter omnes inimicos meos,” per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.