Respondeo particulis istis exclusivis, qualis et solus, et similis, cum de Deo usurpantur, nunquam cos simpliciter excludi, qui a Deo, in ea re de qua agitur, dependent. Sic dicitur solus Deus sapiens, solus potens, solus immortalis, neque tamen simpliciter a sapientia, a potentia, ab immortalitate excludi debent et alii, qui istarum rerum participes sunt effecti. Quare jam cum solus Deus adorandus aut invocandus esse dicitur, excludi simpliciter non debet is, qui hac in parte a Deo pendet, propter divinum ab ipso in cuncta acceptum imperium, sed potius tacite simul includendus est.:
1