Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: e981a83b4875229e2149bd8caf72dba3ac7267d05f1e6fa5ae6c904836e4cbfb · 840 tekens

porro alicui videri posset, cur divinus author de Christi sacerdotio, in superioribus et in sequentibus agens, derepente eum sponsorem fœderis non vero sacerdotem vocet? Cur non dixerit ‘tanto præstantioris fœderis factus est sacerdos Jesus?’ Hoc enim plane requirere videtur totus orationis contextus. Credibile est in voce sponsionis sacerdotium quoque Christi intelligi. Sponsoris enim non est alieno nomine quippiam promittere, et fidem suam pro alio interponere; sed etiam, si ita res ferat, alterius nomine id quod spopondit præstare. In rebus quidem humanis, si id non præstet is pro quo sponsor fidejussit; hic vero propter contrariam causam (nam prior hic locum habere non potest), nempe quatenus ille pro quo spopondit Christus per ipsum Christum promissa sua nobis exhibet; qua in re præcipue Christi sacerdotium continetur: 1

Alle records · Zoek op deze hash