Sunt quidem plurima dicta quaæ ostendunt Christum peculiari prorsus nec ulli alio communi ratione esse Dei Filium; non tamen hinc concludere licet eum ease naturali ratione filium, cum præter hanc, et illam communem, alia dari possit, et in Christo reipsa locum habeat. Nonne singulari prorsus ratione, nec ulli com-muni, Dei Filius est Christus, si ab ipso Deo, vi et efficacia Spiritus Sancti, in utero virginis conceptus fuit et genitus?:
1