Quoniam Dominus in cælos esset abiturus, Paracletum discipulis necessario dabat, ne illos quodammodo pupillos, quod minimè decebat, relinqueret; et sine advocato et quodam tutore desereret. Hic est enim qui ipsorum animos mentesque firmavit, qui in ipsis illuminator rerum divinarum fuit; quo confirmati, pro nomine Domini nec carceres nec vincula timuerunt: quin imo ipsas seculi potestates et tormenta calcaverunt, armati jam scilicet per ipsum atque firmati, habentes in se dona quæ hic idem Spiritus ecclesiæ Christi sponsæ, quasi quædam ornamenta distribuit et dirigit.:
1