“Videtur illa dignitas, quam se amici causa alicujus
petiturum promittit Basilius, non administratio aliqua fuisse, sed
tantum codicillaria dignitas. Hoc enim consilio hanc
dignitatem petere statuerat, ut amici domus magnum aliquod
incommodum effugeret. Porro in hunc usum impetrari solebant
codicilli, ut curia, vel saltem duumviratus et civitatis cura
vitarentur. Pretio autem impetratos non modo nulla immunitas,
sed etiam multa sequebatur ut perspictur ex Cod. Theod. vi.
22. Sic enim habet lex secunda imperatoris Constantii:
‘Ab honoribus mercandis per suffragia, vel qualibet ambitione
quærendis, certa multa prohibuit: cui addimus et
quicunque, fugientes obsequia curiarum, umbras et nomina
affectaverint dignitatem, tricenas libras argenti inferre cogantur,
manente illa præterita inlatione auri qua perpetua lege
constructi sunt.’ Unde miror Basilium ab hac via
tentanda non omnino alienum fuisse. Sed forte hæ leges
non admodum accurate servabuntur sub Valente.” Ben.
note.