Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: e51564ccf12c7802e74d880ddb80777c2e18e792bae34011bbf10b700a131045 · 811 tekens

Nondum omnia castitatis officio exsecutus sum: quam Deus fion modo intra privatos parietes, sed etiam præ scripto lectuli terminat; ut cum quis hobeat uxorem, neque servam, neque liberam habere insuper velit, sed matrimonio fidem server. Non enim, sicut juris publici ratio est, solo mulier adultera est, quæ habet allure, maritus outem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est. Sed divina lex ira duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari jure conjungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Nec ob aliam cansam Deus, cam cæteras animantes suscepto fœtu maribus repugnare voluisset, solam omnium mulierem patientem viri fecit; scilicet ne fœminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent.: 1

Alle records · Zoek op deze hash