Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: e34ebbc0c1c0f5b5755ff95fc43bd8045722031f98632a805f6282943c25a20a · 5,629 tekens

Longe ergo sunt arcenda multifaria insidiatorum maleficia; non ad solam enim Cratetis Peram, sed etiam ad nostram civitatem non navigat stultus parasitus, nec scortator libidinosus, qui posteriori delectatur parte: non dolosa meretrix, nec ulla ejusmodi alia voluptatis bellua. Multa ergo nobis per totam vitam seminetur, quæ bona sit et honesta, occupatio. In summa ergo, vel jungi matrimonio, vel omnino a matrimonio purum esse oportet; in quæ stione enim id versatur, et hoc nobis declaratum est in libro De continentia. Quod si hoc ipsum, an ducenda sit uxor. veniat in considerationem: quomodo libere permittetur, quemadmodum nutrimento, ita etiam coitu semper uti, tanquam re necessaria? Ex eo ergo videri possunt nervi tanquam stamina distrahi, et in vehementi congressus intensione disrumpi. Jam vero offundit etiam caliginem sensibus, et vires enervat. Patet hoc et in animantibus rationis expertibus, et in iis, quæ in exercitatione versantur, corporibus; quorum hi quidem, qui abstinent, in certaminibus superant adversarios; illa vero a coitu abducta circumaguntur, et tantum non trahuntur, omnibus viribus et omni impetu tandem quasi enervata. “Parvam epilepsiam” dicebat “coitum” sophista Abderites morbum immedicabilem existimans. Annon enim consequuntur resolutiones, quæ exinanitionis ejusque, quod abscedit, magnitudini ascribuntur? “homo enim ex homine nascitur et evellitur.” Vide damni magnitudinem: totus homo per exinanitionem coitus abstrahitur. Dicit enim: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex came mea.” Homo ergo tantum exinanitur semine, quantus videtur corpore; est enim generationis initium id, quod recedit: quin etiam conturbat ebullitio materiæ et compagem corporis labefactat et commovet. Lepide ergo ille, qui interroganti, “Quomodo adhuc se haberet ad res venereas,” respondit: “Bona verba, quæ so: ego vero lubentissime isthinc, tanquam ab agresti et insano domino, profugi.” Verum concedatur quidem et admittatur matrimonium: vult enim Dominus humanum genus repleri; seal non dicit, Estote libidinosi: nec vos, tanquam ad coitum natos, voluit esse deditos voluptati. Pudore autem nos afficiat Pædagogus, clamans per Ezechielem: “Circumcidamini fornicationem vestram.” Aliquod tempus ad seminandum opportunum habent quoque rationis expertia animantia. Aliter autem coire, quam ad liberorum procreationem, est facere injuriam naturæ; qua quidem oportetmagistra, quas prudenter introducit temporis commoditates, diligenter observare, senectutem, inquam, et puerilem ætatem. His enim nondum concessit, illos autem non vult amplius uxores ducere. Seal non vult homines semper dare operam matrimonio. Matrimonium autem est filiorum procreationis appetitio, non inordinata seminis excretio, quæ est et præter leges eta ratione aliena. Secundum naturam autem nobis vita universa processerit, si et ab initio cupiditates contineamus, et hominum genus, quod ex divina providentia nascitur, improbis et malitiosis non tollamus artibus: eæenim, ut fornicatiohem celent, exitialia medicamenta adhibentes, quæ prorsus in perniciem ducunt, simul cum fetu omnem humanitatem perdunt. Cæterum, quibus uxores ducere concessum est, iis Pædagogo opus fuerit, ut non interdiu mystica naturæ celebrentur orgia, nec ut aliquis ex ecclesia, verbi gratia, aut ex foro mane rediens, galli more cœat, quando orationis, et lectionis, et eorum quæ interdiu facere convenit, operum tempus est. Vespere autem oportet post convivium quiescere, et post gratiarum actionem, quæ fit Deo pro bonis quæ percepimus. Non semper autem concedit tempus natura, ut peragatur congressus matrimonii; est enim eo desiderabilior conjunctio, quo diuturnior. Neque vero noctu, tanquam in tenebris, immodeste sese ac imtemperanter gerere oportet, sed verecundia, ut quæ sit lux rationis, in animo est includenda. Nihil enim a Penelope telam texente differemus, si interdiu quidem texamus dogmata temperantiæ; noctu autem ea resolvamus, cum in cubile venerimus. Si enim honestatem exercere oportet, multo magis tuæ uxori honestas est ostendenda, inhonestas vitando conjunctiones: et quod caste cum proximis verseris, fide dignum e domo adsit testimonium. Non enim potest aliquid honestum ab ea existimari, apud quam honestas in acribus illis non probatur certo quasi testimonio voluptatibus. Benevolentia autem quæ præceps fertur ad congressionem, exiguo tempore floret, et cum corpore consenescit; nonnunquam autem etiam præ senescit, flaccescente jam libidine, quando matrimonialem temperantiam meretriciæ vitiaverint libidines. Amantium enim corda sunt volucria, amorisque irritamenta exstinguuntur sæpe pœnitentia; amorque sæpe vertitur in odium, quando reprehensionera senserit satietas. Impudicorum vero verborum, et turpium figurarum, meretriciorumque osculomm, et hujusmodi lasciviarum nomina ne sunt quidem memoranda, beatum sequentibus Apostolum, qui aperte dicit: “Fornicatio autem et omnis immunditia, vel plura habendi cupiditas, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet saneros.” Recte ergo videtur dixisse quispiam: “Nulli quidem profuit coitus, recte autem cum eo agitur, quem non læserit.” Nam et qui legitimus, est periculosus, nisi quatenus in liberorum procreatione versatur. De eo autem, qui est præter leges, dicit Scriptura: “Mulier meretrix apro similis reputabitur. Quæautem viro subjecta est, turris est mortis iis, qui ea utuntur.” Capro, vel apro, meretricis comparavit affectionem. “Mortem” autem dixit “quæ sitam,” adulterium, quod committitur in meretrice, quæ custoditur. “Domum” autem, et “urbem,” in qua suam exercent intemperantiam. Quin etiam quæ est apud vos pœtica, quodammodo ea exprobrans, scribit:—

Alle records · Zoek op deze hash