Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: e3265b6a753fafd4fd09f9ef3b367da188ee671688b88446733bf2531d736aec · 869 tekens

4. βλέψονεἰςἡμᾶς ] Calvin’s note is important: ‘Non ita loquitur Petrus quin de consilio Dei certus sit: et certe his verbis singulare aliquod et insolitum beneficium sperare jubet. Quæri tamen potest, an facultatem habuerint edendi miracula quoties liberet. Respondeo, sic ministros fuisse divinævirtutis, ut nihil suo arbitrio vel proprio motu tentarint, sed Dominus per ipsos egerit quum ita expedire noverat. Hinc factum est ut unum sanarint, non autem promiscue omnes. Ergo, quemadmodum in aliis rebus ducem et directorem habebant Dei Spiritum, ita etiam in hac parte. Ideo priusquam claudum surgere jubeat Petrus, conjecit in eum et defixit oculos. Talis intuitus non carebat peculiari Spiritus motu. Hinc fit ut tam secure de miraculo pronuntiet. Porro, excitare hoc verbo claudum voluit ad recipiendam Dei gratiam: ille tamen nihil quam eleemosynam exspectat.’

Alle records · Zoek op deze hash