Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: e2c7a73a69341236d1f485a3e937d9347386219dc94083a523d13e527bb3c72a · 2,616 tekens

Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes plurium absurdalum hæresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commenratios, age in duo dividentes omnes hæreses, eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitæ genus licet eligere, tum earn scilicet etiam licet, quæ est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitæ genus sectari, manifestum est eam, quæ temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum “domino sabbati,” etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendæ obnoxius. “Omnia enim licent, sed non omnia expediunt,” ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque æque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex æquo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos “vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne præbeamus libertatem, in occasionem carni,” ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quæ probrosa estet turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quævis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: ant sunt aliquæ declinandæ cupiclitates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, ant Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quæ propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitæ rationem suscipiunt, quam quod dicitur,

Alle records · Zoek op deze hash