Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: e1996fbe906ab1b74dce45be8b44714cd8637988351f1db84743446cb3588554 · 616 tekens

Spiritus quidem Sanctus nec ingenitus est nec genitus alicubi dicitur, ne si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres in Sancta Trinitate intelligerentur; aut si genitus diceretur sicut Filius, duo itidem Filii in eadem estimarentur esse Sancta Trinitate: sed tantummodo procedere de Patre et Filio salva fide dicendum est. Qui tamen non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sicut quidam male intelligentes credendum esse putabant, sed simul de utroque procedit. Quia Pater talem genuit Filium, ut quemadmodum de se, ita et de illo quoque procedat Spiritus Sanctus.: 1

Alle records · Zoek op deze hash