Videtur autem hoc imprimis modo diabolus insidias struere Domino Jesu, dum scilicet tales excitat, qui non dubitant affirmare Dominum Jesum nunc plane esse otiosum in cœlis, et res humanas vel salutem hominum non aliter curare, quam Moses curat salutem Judæorum. Qui quidem homines, professione videri volunt Christiani, interne veto Christum abnegarunt, et spiritu judaico, qui semper Christo fuit inimicissimus, infiati sunt; et si quis jure cum eis agere velit, indigni plane sunt, qui inter Christianos numerentur, quantumvis ore tenus Christum profiteantur, et multa de eo garriant; adeo ut multo tolerabilior sit error illorum qui Christum pro illo uno Deo habent et colunt, quam istorum: et præstet, ex duobus malis minus quod aiunt eligendo, Trinitarium quam hujusmodi blasphemum esse.:
1