The Ben.
note remarks that at first sight Eustathius of Sebasteia seems to be
pointed at, for in Letter cxxviii. Basil speaks of him as
occupying a contemptible half-and-half position. But,
continues the note: Si res attentius consideretur,
non Eustathium proprie hoc loco, sed generatim eosdem
hæreticos, quos contra liber De Spiritu Sancto scriptus est,
perspicuum erit notari. Nam medius ille Eustathii status in eo
positus erat, quod nec catholicus potentioribus Arianis catholicis
videri vellet. Nondum aperti cum Arianis conjunctus, nec
probare quæ ipsi a Basilio proponebantur. At quos hic
commemorat Basilius, hi catholicæ doctrinæ bellum apertum
in dixerant, et quamvis dissimilitudinis impietatem fugere
viderentur, iisdem tamen, ac Anomœi, principiis stabant.
Hoc eis exprobat Basilius in libro De Spiritu Sancto, cap. 2, ubi
impias eorum de Filio ac Spiritu sancto nugas ex principiis Aetii
deductas esse demonstrat, idem hæretici non desierunt nefaria
Basillii expellendi consilia inire. Eorum convicia in
Basilium, insidias et nefarias molitiones, furorem ac bellum
inexpiabile, vide in libro De Spiritu Sancto, num. 13, 25, 34, 52,
60, 69, 75.