Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: df843af7ae6361039ca2a4edf022465918c087f3f028695bb477c4b506265969 · 985 tekens

“Videtur illa dignitas, quam se amici causa alicujus petiturum promittit Basilius, non administratio aliqua fuisse, sed tantum codicillaria dignitas. Hoc enim consilio hanc dignitatem petere statuerat, ut amici domus magnum aliquod incommodum effugeret. Porro in hunc usum impetrari solebant codicilli, ut curia, vel saltem duumviratus et civitatis cura vitarentur. Pretio autem impetratos non modo nulla immunitas, sed etiam multa sequebatur ut perspictur ex Cod. Theod. vi. 22.& Sic enim habet lex secunda imperatoris Constantii: ‘Ab honoribus mercandis per suffragia, vel qualibet ambitione quærendis, certa multa prohibuit: cui addimus et quicunque, fugientes obsequia curiarum, umbras et nomina affectaverint dignitatem, tricenas libras argenti inferre cogantur, manente illa præterita inlatione auri qua perpetua lege constructi sunt.’ Unde miror Basilium ab hac via tentanda non omnino alienum fuisse. Sed forte hæ leges non admodum accurate servabuntur sub Valente.” Ben. note.

Alle records · Zoek op deze hash