Ad omnia ita responderi potest, ut appareat nullo modo ex iis effici divinam in Christo esse naturam; etenim aliam ob causam ea quæ de Deo dicta sunt sub lege, dici potuerunt de Christo sub evangelio, quemadmodum et dicta sunt, nimirum propter illam summam quæ inter Deum et Christum est, ratione imperii, potestatis, atque muneris, conjunctionem, quæ onmia illum Dei dono consecutum esse scripturæ Novi Testamenti passim testantur. Quod si Scriptura ea tradit de Mose, eum Israelem ex Ægypto eduxisse:
1