Non ob aliud dicit, non vos me elegistis, sed ego vos elegi, nisi quia non elegerunt eum, ut eligeret eos; sed ut eligerent eum, elegit eos. Non quia præscivit eos credituros, sed quia facturus ipse fuerit credentes. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem, eâ prædestiuatione, quâ Deus ipse sua futura facta prævidit: electi sunt autem de mundo, eâ vocatione, quâ Deus id, quod prædestinavit, implevit.:
1