Cum vero illi ostendunt, Christum sic ex natura divina et humana constare, quemadmodum homo ex animo et corpore constet, quid illis respondendum? — Permagnum hic esse discrimen; illi enim aiunt, duas naturas in Christo ita unitas esse, ut Christus sit Deus et homo. Anima vero et corpus ad eum modum in homine conjuneta sunt, ut nec anima nec corpus ipse homo sit, nec enim anima nec corpus sigillatim personam constituunt. At ut natura divina per se constituit personam, ita humana constituat per se necesse est:
1