Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: d9e38ae0368457a9125dbc4baff9498031d919a601c995da165b3cb82ec6272a · 862 tekens

The Ben. note is, Sequitur in hoc canone Basilius Romanas leges, quas tamen fatetur cum evangelio minus consentire. Lex Constantini jubet in repudio mittendo a femina hæc sola crimina inquiri, si homicidam, vel medicamentarium, vel sepulcrorum dissolutorem maritum suum esse probaverit. At eadem lege viris conceditur, ut adulteras uxores dimittant. Aliud discrimen hoc in canone uxores inter et maritos ponitur, quod uxor injuste dimissa, si ab alia ducatur, adulterii notam non effugiat; dimissus autem injuste maritus nec adulter sit, si aliam ducat, nec quæ ab eo ducitur, adultera. Cæterum Basilius ante episcopatum eodem jure uxorem ac maritum esse censebat. Nam in Moral. reg. 73statuit virum ab uxore, aut uxorem a viro non debere separari, nisi quis deprehendatur in adulterio. Utrique pariter interdicit novis nuptiis, sive repudient, sive repudientur.

Alle records · Zoek op deze hash