REGISTER OF EXETER COLLEGE. 353
pecuniaria mulcta soleant ; quae poena patribus et cognatis ipsorum
plus damni quam ipsis commodi inferre videtur ; nos igitur juventutis
ipsius bono consulentes et sumptus academicae disciplinae minuere
pro viribus cupientes volumus et ordinamus quod in posterum penso
aliquo literario, quale Rectori et Officiario visum fuerit, plectantur
delinquentes
; pecuniaria mulcta nunquam aut perraro irroganda.
Hoc autem pensum ordinarie Dialectices, Philosophiae vel Rhetorices
praelectionis quam neglexerint versionem esse ordinamus.
Insuper autem quo diligentius incumbant muneribus suis Officiarii
atque operam majorem bonis literis et artibus promovendis navent,
volumus et ordinamus quod omnes et singuli scholares commensales
et battellarii, singulis anni quartis pro spatio quadriennii ab eorum
admissione proxime numerandi, nisi forte intra id tempus a Collegio
penitus recedant quinque solidos Officiariorum omnium mercedis
causa solvant ; ex qua pecunia Sub-rector Decanus et Philosophiae
moderator decern denarios singuli accipiant, Rhetorices Praelector
unum solidum et denarios duos, Dialectices autem Praelector unum
solidum et denarios quatuor. Omnes vero bacchalaurei in Collegio
residentes sive scholares sint sive alii et scholares non graduati
quadriennio in Academia complete, singulis anni quartis Decano
soli conferant duos solidos et sex denarios, remunerandi gratia laboris
a Decano exercitationibus eorum impensi.
Quoniam autem jus designandi amovendique famulos dicti Collegii,
arbitriumque omnium eorum ex statutis Rectoribus sit permissum,
unde gravissima incommoda aliquando oriri possunt et jam olim
orta fuerunt, quia nonnulli Rectores, reverendum virum Johannem
Conybeare S. T. P. antecedentes, quern jure et honoris causa nomi-
natim excipimus, contra leges hujus inclyti regni et piam fundatorum
nostrorum voluntatem pecunia se suosve ambiri et corrumpi per-
mittentes, famulos minus idoneos aut designarunt aut designates
continuarunt, nec postea delinquentes vel etiam manifesto scelere
deprehensos punire commode et secure potuerunt : Nos, huic incom-
mode vel potius crimini remedium sedulo quaerentes, ultro et sponte
sua^ proponente consentiente et instante ipso Rectore, volumus et
ordinamus quod in omne posterum tempus Coqui Promi et Tonsores
sive superiores Sint sive inferiores, cum consensu Rectoris suffragium
duplex habentis et septem scholarium ex domi existentibus maxime
seniorum, vel majoris partis eorundem designentur. Per Rectorem
vero solum peccantes vel minus idonei invent! amoveantur, nunquamm eundem aliumve Collegii locum quacunque de causa nominandi.
A a