15. Vastatus est Moab, civitates ejus excidit (alii vertunt, civitates ejus evanuerunt, ut sit mutatio numeri; alii, incola ascendit, vel, discessit ab urbibus ejus,) et electio juvenum descendit (hoc est, electi juvenes; et est allusio ad nomen בחריו, nam בחורים, dicuntur apud Hebroeos adolescentes, qui sunt in flore oetatis, sed nomen hoc deducitur a בחר, quod est
eligere, unde est etiam nomen hoc quo utitur Propheta; electio igitur juvenum, vel, electi juvenes, descenderunt) ad mactationem, dicit Rex, nomen ejus Jehova exercituum (id est, cujus nomen est Jehova exercituum.)