Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: d227bfb29ff8f20a5104abd430b47c90a7d4b07a578dc6e15f12b4dd113946ce · 792 tekens

Et quia ad hiemandum et tempus oportunum et civitas erat, duos ordines in Caesarea constituit, decimum quoque et quintum ordinem in urbe Scythopoli* ne Caesarea totius onere exercitus adtereretur. ideoque memorata urbs Dianae Scythicae consecrata, tamquam a Scythis condita, et appellata civitas Scytharum ut Massilia Graecorum. situs loci declarat ingenita duritia conditores patentia magis camporum quam conducibilia habitationis usui delegisse. namque aperta et aspero hiemis et ferventi tempore aestatis plus laboris habent quam delectationis, quoniam et hieme plus frigori patent et gravior in his locis aestatis flagrantia est, in quibus solem totum recipiunt sine ulla arvi virentis amoenitate. itaque campestris et maritima regio memoratae urbis etiam aestu maris amplius vaporabatur.

Alle records · Zoek op deze hash