“Ac
mihi quidem videtur, cum duæ sententiæ fuissent veterum
philosophorum, una eorum qui censerent omnia ita fato fieri, ut id
fatum vim necessitatis afferret, in qua sententia Democritus,
Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit; altera eorum, quibus
viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii:
Chrysippus tanquam arbiter honorarius, medium ferire
voluisse…quanquam assensio non possit fieri nisi commota visa,
tamen cum id visum proximam causam habeat, non principalem hanc
habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non, ut illa
quidem fieri possit, nulla vi extrinsecus excitata, necesse est enim
assensionem viso commoveri, sed revertitur ad cylindrum, et ad
turbinem suum, quæ moveri incipere, nisi pulsa non
possunt: id autem cum accidit suapte natura, quod superest et
cylindrum volvi, et versari turbinem putat.” (Cic.,
De fato. xviii.)