Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: d14779d83fc23dbc2915c866c2e1062ea4dd1b68d0246d96cd43597557ef419a · 661 tekens

plerumque non quia fortis est, vincit quis, aut quia non potest vinci; sed quoniam ille qui victus est, nullis viribus fuit: adeo idem ille victor bene valenti postea comparatus, etiam superatus recedit. Non aliter hæreses de quorundam infirmitatibus habent quod valent, nihil valentes si in bene valentem fidem incurrant. Solent quidem isti infirmines etiam de quibusdam personis ab hæresi captis ædificari in ruinam; quare ille vel illa, fidelissimi, prudentissimi, et usitatissimi in ecclesia, in illam partem transiterunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet, neque prudentes, neque fideles, neque usitatos æstimandos quos hæresis potuit demutare?: 1

Alle records · Zoek op deze hash