Voluntas nova quæ mihi esse cœperat, ut te gratis colerem fruique te vellem, Deus, sola certa jucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duæ voluntates meæ, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam. Sic intelligebam in me ipso experimento id quod legeram, quomodo ‘caro concupisceret adversus Spiritum, et Spiritus adversus carnem.’ Ego quidem in utroque, sed magis ego in eo quod in me approbabam quam in eo quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non ego, quia ex magna parte id patiebar invitus, quod faciebam volens;:
1