“Non solus Basilius hanc consuetudinem secutus. Auctor constitutionum apostolicarum sic loquitur lib. vi. cap. 14: Qui corruptam retinet, naturæ legem violat: quando quidem qui retinet adulteram, stultus est et impius. Abscinde enim eam, inquit, a carnibus tuis. Nam adjutrix non est, sed insidiatrix, quæ mentem ad alium declinarit. Canon 8, Neocæsariensis laicis, quorum uxores adulterii convictæ, aditum ad ministerium ecclesiasticum claudit; clericis depositionis pœnam irrogat, si adulteram nolint dimittere. Canon 65 Eliberitanus sic habet: Si cujus clerici uxor fuerit mæchata, et scierit eam maritus suus mæchari, et non eam statim projecerit, nec in fine accipiat communionem. Hermas lib. i, c. 2, adulteram ejici jubet, sed tamen pœnitentem recipi. S. Augustinus adulterium legitimam esse dimittendi causam pronuntiat, sed non necessariam, lib. ii. De Adulter. nuptiis, cap. 5, n. 13.”