“Tertia ex utroque vastitas solis aperitur, ut non sit necesse amplitudinem ejus oculorum argumentis, atque conjectura animi scrutari: immensum esse quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus jaciat intervallis, tanquam toto spatio medius: et quia per æquinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus, simul fiat a vertice: ita quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad Septemtrionem umbræ cadant, ortu vero ad occasum. Quæ fieri nullo modo possent nisi multo quam terra major esset.” Plin. ii. 8.