Simile quod affers de vocabulis “essentiæ,” et “personarum” a nobis repudiatis, quia in sanctis literis non inveniantur, non est admittendum, nemini enim vere cordato persuadebitis id quod per ea vocabuli adversarii significare voluerunt, idcirco repudiandum esse, quia ipsa vocabula scripta non inveniantur, imo quicunque ex nobis hac ratione sunt usi, suspectam apud nonnullos, alioquin ingenio, et eruditione præstantes viros, causam nostram reddidere.:
1