τῶν
ἀποσχισάντων,
ὡς ἔτι ἐκ
τῆς
ἐκκλησίας
ὄντων.
The Ben. note is “Quod autem
addit Basilius, ut adhuc ex Ecclesia exsistentium, non
idcirco addit quod schismaticos in Ecclesiæ membris
numeraret. Illius verba si quis in deteriorem partem rapiat,
facilis et expedita responsio, Nam sub finem hujus, canonis de
Encratitis ipsis, id est, de hæreticis incarnationem et Dei
singularitatem negantibus, ait sibi non jam integrum esse eos qui huic
sectæ conjuncti sunt ab Ecclesia separare, quia duos eorum
episcopos sine baptismo ac sine nova ordinatione receperat. Nemo
autem suspicabitur Basilium ejusmodi hæreticos ab Ecclesia
alienissimos non judicasse. Quare quidquid schismaticis tribuit,
in sola baptismi societate positum est. Nam cum Cyprianus et
Firmilianus schismaticos et hæreticos ita ab Ecclesia distractos
crederent, ut nihil prosus ad eos ex fontibus Ecclesiæ perflueret;
Basilius huic sententiæ non assentitur, et in schismaticis quia
fidem Ecclesiæ retinent, vestigium quoddam agnoscit necessitudinis
et societatis cum Ecclesia, ita ut valida sacramentorum administratio
ab Ecclesia ad illos permanare possit. Hinc sibi integrum negat
detestandos hæreticos ab Ecclesia separare, quorum baptisma
ratum habuerat. Idem docent duo præstantissimi unitatis
defensores. Optatus et Augustinus. Quod enim scissum
est, inquit Optatus lib. iii. n. 9, ex parte divisum est, non ex
toto: cum constet merito, quia nobis et vobis ecclesiastica una
est conversatio, et si hominum litigant mentes, non litigant
sacramenta. Vid. lib. iv. n. 2. Sic etiam Augustinus
lib. i. De baptismo n. 3: Itaque isti (hæretici
et schismatici) in quibusdam rebus nobiscum sunt: in quibus
autem nobiscum non sunt, ut veniendo accipiant, vel redeundo recipiant,
adhortamur. Vid. lib. iii. n. 26. Sic ex Basilio
hæretici nobiscum sunt quoad baptisma.”