“Ille autem mense conceptum et passum esse Christum, et Paschæ observatio et dies ecclesiis notissimus Nativitatis ejus ostendit. Qui enim mense nono natus est octavo kalendas Janvarias profecto mense primo conceptus est circa octavum kalendas Aprilis, quod tempus passionis ejus fuit.”