7. Sic dicit Iehova exercituum, Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam (vel, gubernabis; [דוז] est judicare, sed verbum illud refertur ad quodlibet regimen, ut alibi visum; gubernabis ergo domum meam, hoc est, praeris Templo meo;) atque etiam custodies atria mea: et dabo tibi transitus inter istos qui
adstant.