“Tertia ex utroque vastitas solis aperitur, ut non sit
necesse amplitudinem ejus oculorum argumentis, atque conjectura
animi scrutari: immensum esse quia arborum in limitibus
porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus jaciat
intervallis, tanquam toto spatio medius: et quia per
æquinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus, simul fiat
a vertice: ita quia circa solstitialem circulum habitantium
meridie ad Septemtrionem umbræ cadant, ortu vero ad
occasum. Quæ fieri nullo modo possent nisi multo quam
terra major esset.” Plin. ii. 8.