Me imitari noli, qui nescio quo malo genio ductore, cum jam divinæ veritatis fontes degustassem, ita sum abreptus, ut majorem et potiorem juventutis meæ partem, inanibus quibusdam aliis studiis, imo inertiæ atque otio dederim, quod cum mecum ipse reputo, reputo autem sæpissime, tanto dolore afficior, ut me vivere quodam modo pigeat.:
1