Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: bbb652aeb86726bce39590d5884b9b1abfabaa8727cb58cd771ba717b019e2ba · 455 tekens

19. Audi, terra, Ecce ego adduco malum (hoc est, cladem) super populum hunc, fructum cogitationum ipsorum, qui ad verba mea non fuerunt attenti, et legem meam spreverunt (ad verbum, et legem meam spreverunt in ipsa; sed non est ambiguus sensus, quod scilicet vel abjecerint vel spreverint, vel pro nihilo duxerint; verbum hoc significat rejicere et spernere, significat etiam reprobare; jam semel hoc usus est Propheta et saepius utetur.)

Alle records · Zoek op deze hash